ENCYLISTIAE Coronae

ENCYLISTIAE Coronae
ENCYLISTIAE Coronae
seu Cylistae, memoratae Polluci l. 7. c. 30. Paschalio videntur dictae, quod εν κυκλίων, rebus orbiculatis, et velut ad volubilitatem rotundatis, constarent, pomis viz. et fructibus duricusculis, quibus factum, ut possent κυλίεςθαι ςτρεφόμενοι, volvi, cum impellerentur, ut ait Eustathius Odyss. ε. Appuleius certe l. 11. Individuo nexu corona totis floribus, totisque constructa pomis adhaerebat. Atque sic ab herbaceis et foliaceis cotonis fuerint distinctae. Folia tamen ficus, ob scabritiem, in iisdem videntur locum habuisse, idque singulari exemplo, fortasse imitatione eius coronae, quam Bacchus sibi fecisse dicitur e foliis ficulneis, cum triumphavit insidens currui, quem leones trahebant, Aristoph. Equit. Neque tamen in hoc tantum nectebantur ut volverentur, sed potius, ut suspenderentur, ob pulchritudinem omnibus visendae. Id quod scire licet, e loco Alexis in Scirone, ὥπερ κύλιςτος ςτέφανος αἰωρούμενος, ut corona cylista suspensa. Cuiusmodi coronam e prunis maturis constantem, in Stadio, Athletae cuidam obtigisse, memorat Hipponax apud Athen. l. 2. etc. Vide C. Paschal. Coronar. l. 1. c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CYLISTIAE Coronae — vide infra Encylistiae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”